

Liber Nehemiae*
Caput 12: Versus 31
Principes Juda,etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiae doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiae conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur:Super muros tuos Jerusalem constitui custodes[Isai. 62.], etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiae tanquam vigiles praesunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis praeeminebunt.Et statui duos choros.Vel spurcitiam peccatorum in praesenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriae coelestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude praedicant qui omnem immunditiam de Ecclesia praedicando, arguendo, excommunicando, eliminant.